- GNOME
- GNOMEGraece Γνώμη, Lat. Sementia Plurarch. ἀπ´φα???ις est καθολικὴ, περὶ τῶ κατα τὸν βίον, λόγῳ ???υντόμῳ, dictum generale et breve de re ad vitam pertinente. Quae cum personae alicui accommodarur, Νόημα, cum auctor additur, Χρεία dicitur. Illarum autem quaedam osteridunt, quid fiat; aliae quid fieri debeat. Per quas posteriores, quae revera γνῶμαι, Ethitam olim tradidêre Sapientes, sententiis huiusmodi ad vitrutem accensuri, et a vitiis homines avocaturi: ut inter alia VII. Graeciae Sapientum exemplo constat. Ut vero numero quoque illae acceptiores essent, vei sibus pletumque hae gnomae comprehendi solitae sunt: quem admodum eodem consilio prisci Legislatores similiter leges suas scripsêre. Ut enim carmina ad memoriam faciunt plurimum, sic nescio quem enthusiasmum in se continere videntur. Hinc Γνωμολογία, quam ad Enthymema Atistoteles refert, quod in hac atgumentandi forma antecedens plerumque gnome occupet, qua de re vide Voss. Institut. Orator. l. 2. c. 15. n. 3. l. 5. c. 8. n. 11. alibiqueve: uti de prisco more magnorum viorum, pittacium, in quo gnome aliqua scripta, mittendi ius, quibus consilium daturi erant, infra in voce Pittacium: Reliquas vocis notiones apud H. Steph. vide Apud Scriptores Eccl. eâ modo mentem et sententiam, modo voluntatem seu προαίρε???ιν, modo consilium, modo aequitatem, τῷ ἀκριβοδικαίῳ opposiram, denotari, asiquando etiam, τῇ ἀναγκῃ opponi, docet Ioh. Casp. Suicer. Thes. Eccl. in Γνώμη.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.